Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
sub haec A. Baeculonium, signiferum suum, notae fortitudinis virum, inferre signum iussit.
ille, si unum se sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit;
[2]
conisusque cum trans vallum signum
traiecisset, primus omnium portam intravit.
[3]
et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, cum equitatu adveniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto
agmine.
[4]
at Histrorum pauci, qui modice vino usi erant, memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata est; integraque sua omnia Romani, praeterquam quod
vini cibique absumptum erat, receperunt.
[5]
aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem
[p. 5]
fecerunt.
[6]
ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe
plurimos hostium occidit.
[7]
ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus, fugit.
[8]
ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.