previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. Sanguinem incisa vena mitti novum non est: sed nul paene esse morbum, in quo non mittatur, novum est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus vetus est: in pueris vero idem experiri et in senioribus et in gravidis quoque mulieribus vetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam. Postea vero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius observationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium[p. 156] debeat. Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae vires sint. Ergo si iuvenis inbecillus est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis emittitur: emoritur enim vis, si qua supererat, hoc modo erepta. At firmus puer et robustus senex et gravida mulier valens tutuo curatur. Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnati, post curationem quoque, viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est, cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum vel senem vel in una muliere duo corpora simul sustineat. Interest etiam inter valens corpus et obesum, inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi sustinent: celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque vis corporis melius ex venis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum. Nam si materia[p. 158] vel deest vel integra est, istud alienum est: at si vel copia sui male habet, vel corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo vehemens febris, ubi rubet corpus, venaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit; item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est; item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent. Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem vix pati posse videatur: sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. De quo dubitari in eiusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium ubi experiri quam nullum; idque maxime fieri debet, ubi nervi resoluti sunt; ubi subito aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene conecit, paremque subsequi verisimile est neque eam videntur sustinere aegri vires posse. Cum sit autem minime crudo sanguinis mittendus,[p. 160] tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit. At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; ideoque ei rei videtur aptissimus adversae valetudinis dies secundus aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum. Quod si vehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est; expectanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamvis peior, sola tamen tamen occasio non omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est: satius est enim in primo levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti vero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius,[p. 162] ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos. Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim averti materiae cursum: at illo modo in id ipsum, quod gravat, evocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne venit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in umero vitium est, ex altero brachio: credo quia, si quod parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent. Avertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur. Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere. Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est: iuncta enim est venae arteria, his nervi. Ita, si nervum scalpellus attingit, sequitur nervorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis vehementer erumpat, efficit. Ipsius quoque venae, si forte praecisa est, capita[p. 164] comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque venam incidit: nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium vena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere. Nam si is crassus et niger est, vitiosus est, ideoque utiliter effunditur: si rubet et perlucet, integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat; protinusque is supprimendus est. Sed id evenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat; quod quamvis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposisto expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus eius resolvatur iterumque sanguinem fundat. Sive autem primo sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec valens cicatricula sit; quae celerrime in vena confirmatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: