previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae vel spem vel periculum ostendant.

Ex vesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leve et album subsedit, metum detrahit.

In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere. Neque inter initia terreri convenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur.

Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.

Si in iocinere vomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis est: id enim malum in tunica est.

Ex suppurationibus vero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur. At ex iis, quae intus procedunt, eae leviores, quae contra se cutem non adficiunt, eamque et sine dolore esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt, sinunt esse. Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leve, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquievit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium. Si quando etiam suppuratio descendit in[p. 134] crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.

At in tabe eius, qui salvus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, eiusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est febrem omnino non esse; secundum est tantulam esse, ut neque cibum inpendiat neque crebram sitim faciat. Alvus in hac valetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae convenientia iis, quae adsumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est. Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, levari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt. Sed iisdem fere, nisi redit sanguis, vomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est.

Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo supervenit, utique si firma viscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis venter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est, si venter medicamentis movetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur; si urina [p. 136] et vini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur; si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est.

Articulorum vero vitia, ut podagrae cheiragraeque, si iuvenes temptarunt neque callum induxerunt, solvi possunt; maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo venter fluit.

Idem morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur; et in quo ab una parte corporis venientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusve initium fieri, deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite.

Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur. Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto ventre nullus motus eius sentitur, si extremam alvum spiritus sequitur.

Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam gravida mulier non solum reservari possit, sed etiam partum reservare; prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.

Contra intestinorum levitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.

Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione nervorum; ex quibus [p. 138] coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et mature sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam alvo cita finitur; omnisque deiectio lippienti prodest. At varis ortus vel per ora venarum subita profusio sanguinis vel tormina insaniam tollunt.

Umerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae bilis solvuntur; et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est.

Singultus sternumento finitur.

Longas deiectiones supprimit vomitus.

Mulier sanguinem vomens profusis menstruis liberatur. Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat. Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.

Aestiva quartana fere brevis est. Cui calor et tremor est, saluti delirium est. Lienosis bono tormina sunt.

Denique ipsa febris, quod maxime mirum videri potest, saepe praesidio est. Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit; et iocineris dolori succurrit; et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat.

At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, san[p. 140] guinis profusione vel fortuita vel etiam petita summoventur. Si capitis ac frontis dolores ex vento vel frigore aut aestu sunt, gravedine et sternumentis finiuntur.

Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden vocant, subitus horror exsolvit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut venter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil plus adversus surditatem quam biliosa alvus potest. Quibus in fistula urinae veluti minutiores abscessus, quos φύματα vocant, esse coeperunt, iis, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.

... Ex quibus cum pleraque per se proveniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.

Contra si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quicquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.

In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum mansit, periculosum est; quantoque magis mixtos neque inter se diductos colores habet, tanto deterius. Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, sive rufum est sive cruentum sive album sive glutinosum[p. 142] sive pallidum sive spumans; nigrum tamen pessimum est. In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum; periculosissimumque est, si haec secuta subita deiectio est.

Fere vero quae in pulmonis, eadem in lateris dolore et mitiore signa et asperiora esse consuerunt.

Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.

At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex iis deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt. Quod si, ne rupta quidem vomica vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est. Atque ex iis quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris iuniores.

At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resolvuntur. Item pus ex[p. 144] puisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est. Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo vomicae fistulaeque oriri; quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae valetudinis subsecuta sunt. Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt. Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est; magis si eum alvus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet. Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.

At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra (Section: Section: 8, 9) posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendunt; sed fere fiducia secundae valetudinis opprimuntur. Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur: nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.

[p. 146] Articulis vero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum vitia vel in senectute coeperunt, vel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.

Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quicquam in medicina est. In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis venientis mali sensus est, sed homo inproviso concidit, cuiuscumque is aetatis est, vix sanescit: si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.

Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut ventris, si inmodica sitis, si longius tempus, si alvus varia, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina vera esse coeperunt; isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest; atque, etiamsi ipsa convaluit, tamen partum perdit. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.

At intestinorum levitas periculosior est, si frequens deiectio est, si venter omnibus horis et cum [p. 148] sono et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leve et mali odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam sed intestina descendit); si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et ... cupiditas non est; inter quae cum evidens mors sit, multo evidentior est, si iam longum quoque id vitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.

Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium mala sunt.

At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.

Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inversa sunt vel in aquam inter cutem vel intestinorum levitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit.

Morbus intestini tenuioris nisi resolutus est, intra septimum diem occidit.

Mulier ex partu si cum febre vehementibus etiam[p. 150] et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.

Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus viscera continentur, frequenter spirare signum malum est.

Si sine causa longus dolor capitis est, et in cervices ac scapulas transit, rursusque in caput revertitur, aut a capite ad cervices scapulasque pervenit, perniciosus est, nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totove corpore pustulae ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perveniunt. Et cum in iisdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.

In coxae vero doloribus si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut vere aut autumno.

Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor vel ad manus pervenit vel ad scapulas tendit torporemque est dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.

[p. 152] Quacumque vero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque movetur et emacrescit, in pristinum habitum non revertitur, eoque minus, quo vetustius id vitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus: aliquid sperari potest vere et aestate; is morbus mediocris vix sanatur, vehemens sanari non potest.

Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.

Mulieri gravidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est. Quae neque peperit neque gravida est, si lac habet, a menstruis defecta est.

Quartana aestiva brevis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante. Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentio nervorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent.

Neque is ad vitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus.

Alvus nigra, sanguini atro similis, repentina, sive cum febre sive etiam sine haec est, perniciosa est.

[p. 154]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (46 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: