previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


21 At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra (20.4.5, 19.1.2 seqq.) scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod parvulum est, super inguen in alvum vel digito vel averso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci vocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque venis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque vero si discusso[p. 414] ventre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra (20.6) positum est.

Si vero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in viris vero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adiectum vel nitrum habeat; si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: