previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5 Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum; quaedam ex his sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius quam qua venit id evellere. Si vero plus est, per quod telo revertendum quam quod perrumpendum est, iamque venas nervosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur, et tutius evellitur; et in maiore membro, si medium mucro transit, facilius sanescit[p. 316] quod pervium est, quia utrimque medicamento fovetur. Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte vulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne vena, ne maior nervos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Ubi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.

Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime insidit. Haec autem eveniunt, et quia magna vi fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur. Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae ... deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera[p. 318] adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet. Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua venit, evelli magis placuit: nam ampliato magis vulnere, aut harundo, si inest, evellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi: si ea maiora valentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic evellenda sunt. In sagittis quidem haec observatio est.

Latum vero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti vulneri ipsi quoque ingens vulnus adiciamus. Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui (prohoem. 8). Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leviterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transversa demittitur; deinde ubi ad imum mucronem ventum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in[p. 320] cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.

Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet; plumbea glans aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est. Accedit vero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum vel ossi inhaesit vel in articulo se inter duo ossa demersit. In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam in telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Ultimum est, ubi non evellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae vel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur. Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud videndum est, sicut in aliis locis (1C) posui, ne quis nervus aut vena aut arteria a telo laedatur, dum[p. 322] id extrahitur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est (1C).

At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco (V.26.21 seqq.) dictum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: