previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


11 Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. Moventur autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo acarticuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.

Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit: deinde gravis inflammatio oritur, atque in talis praecipue: siquidem febres quoque et cancros et nervorum vel distentiones vel rigores, qui caput scapulis adnectunt, movere consuevit. Quorum ossibus omnibus laesis aliquid ubi incidit, protinus is locus proposita sunt (7.4), ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.

Maxilla vero et vertebra omnesque articuli, cum validis nervis conprendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis vel infirmitatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem ... in [p. 560] exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque: siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia vero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam ... compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit. Rursus si qui nervorum vitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies. Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, quum maior aut minor usus eius membri relinquitur; quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupavit, dum conquiescat, non lacessendum: ubi finitast, temptandum in iis membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et nvo habitus. Nam si corpus tenue, si umidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur:[p. 562] sed ut primo facilius excidit, ita postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.— Oportet autem ipsam inflammationem levare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiosiusque haec facere in ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die 50 fovere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti vino modice; iamque ad usus quoque id membrum promovere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: