Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. haec primo ignorare consul et intentus
recipiendo exercitui esse; iam enim praeceps in
occasum sol erat et appetens nox periculosa et
suspecta omnia etiam victoribus faciebat.
[2]
progressus
longius ab dextra capta castra videt, ab laeva clamorem in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse; et tum forte certamen ad portam erat.
[3]
advectus deinde equo propius, ut suos in muris
videt nec iam integri quicquam esse, quoniam
temeritate paucorum magnae rei parta occasio esset,
acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri
iussit.
[4]
ingressi proxima ex parte1 quia nox appropinquabat, quievere. nocte oppidum ab hostibus desertum est.
[5]
caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia
viginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.
[6]
ceterum illud memoriae traditur, non ferme alium
ducem laetiorem in acie visum seu suopte ingenio
seu fiducia bene gerundae rei.
[7]
ab eodem robore
animi neque controverso auspicio revocari a proelio
potuit et in ipso discrimine quo templa deis
[p. 524]
immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si2 legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam
temetum biberet, sese facturum. id votum dis cordi
fuit et auspicia in bonum verterunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.