previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est. [2] nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos allatum est. [3] subibat cogitatio animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione Samnitium erecta, quoniam ambo [p. 532] consules omnisque Romana vis aversa in Samnium1 esset, occupationem populi Romani pro occasione rebellandi habuisset.

[4] legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, [5?] obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur. responsum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret: Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore. [6] segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse. [7] huius propinquitas populi acuit curam patribus, ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex auctoritate [8?] patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex Samnio2 in Etruriam cum exercitu transiret.

[9] iam Carvilius Veliam3 et Palumbinum et Herculaneum ex Samnitibus ceperat, Veliam4 intra paucos dies, Palumbinum eodem quo ad muros accessit. [10] ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicavit; castris deinde positis moenibus hostem inclusit; oppugnatum oppidum captumque. [11] in his tribus [p. 534] urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum,5 ita ut parvo admodum plures caperentur. sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non patiebantur. [12] Papirio ad Saepinum maior vis hostium restitit. saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum. nec obsidio sed bellum ex aequo erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris moenia tutabantur. [13] tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque vi atque operibus urbem expugnavit. [14] itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum. praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.

1 A.U.C. 461

2 Samnio mxP2F3D3A2: samnito MTDA: samnitio L:samntio PF?

3 Veliam A2ς: ueletiam ω: uellam etiam u.

4 Veliam M1 (orM2) TA2: ueletiam DLA: uetiam M.

5 A.U.C. 461

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palumbinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saspinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sepinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herculaneum
    • Harper's, Fetiāles
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FETIA´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEGA´TUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERCULA´NEUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SAEPI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Carvi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: