Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. nives iam omnia oppleverant nec durari
extra tecta poterat;
itaque consul exercitum de
Samnio deduxit.
[
2]
venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus.
triumphavit in magistratu,
insigni,
ut illorum temporum habitus erat,
triumpho.
[
3]
pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt;
1 multae civicae coronae vallaresque ac murales conspectae;
[
4]
inspectata spolia
[p. 536]
Samnitium et decore2 ac pulchritudine paternis3 spoliis,
quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant,
comparabantur;
nobiles aliquot captivi,
4 clari suis patrumque factis,
ducti.
[
5]
aeris gravis travecta viciens centum milia et quingenta5 triginta tria milia;
id aes redactum ex captivis dicebatur;
argenti quod captum ex urbibus erat pondo mille6 octingenta7 triginta.
omne aes argentumque in aerarium conditum,
militibus nihil datum ex praeda est;
[
6]
auctaque ea invidia est ad plebem quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est,
cum,
si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae,
et militi tum donum8 dari ex praeda et stipendium militare praestari9 potuisset.
[
7]
aedem Quirini dedicavit—
quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset—
ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis;
[
8]
quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque10 finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.
[
9]
ab triumpho exercitum in agrum Vescinum,
11 quia regio ea infesta ab Samnitibus erat,
hibernatum duxit.
[p. 538]
[
10?]
inter haec Carvilius consul in Etruria Troilum12 primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos,
pecunia grandi pactos ut abire inde liceret,
dimisit;
[
11]
ceteram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit.
inde quinque castella locis sita munitis expugnavit.
[
12]
caesa ibi hostium duo milia quadringenti,
minus duo milia capta.
et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit,
pactus centum milia gravis aeris et stipendium eius anni militibus.
[
13]
his rebus actis ad triumphum decessit,
ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat ita cumulo Etrusci belli aequatum.
[
14]
aeris gravis tulit in aerarium trecenta octoginta milia;
reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locavit prope aedem eius deae ab rege Ser.
tullio13 dedicatam,
[
15?]
et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus,
malignitate collegae gratius accipientibus munus,
divisit.
[
16]
favor consulis tutatus ad populum est L.
Postumium legatum eius,
qui dicta die a M.
Scantio tribuno plebis fugerat legatione,
14 ut fama ferebat,
populi iudicium;
iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.
[p. 540]