previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius amplissimi simus sacerdotii? [2] decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios videmus. [3] nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir [p. 386] fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor1 pontificum adicit,2 [4] in quae plebeii nominentur, non ut vos, Appi, vestro loco pellant sed ut adiuvent vos homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant. [5] noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere quem in censura quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes. [6] sabinum advenam, principem nobilitatis3 vestrae, seu Attium4 Clausum seu Ap. Claudium mavoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt: tu ne5 fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. [7] multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae vos superbos fecerunt: [8] L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus6 primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor. [9] semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque; [10] aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos? [11] consulem iam patrem ciere possum, [p. 388] avumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in7 re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen tantum patricii petunt nec curant quem eventum certaminum habeant. [12] ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam8 censeo."

1 A.U.C. 454

2 adicit duker: adiciet A2 (or A3): adiecit ω.

3 nobilitatis A1(or A2) ω: nobilitati ω.

4 Attium alschefski (II. xvi. 4): at(or ac-)ium MPFUO: app tum TDLA.

5 tu ne siesbye: ne ω.

6 Rutulus Conway and Walters on III. vii. 6: rutilius (or -cil-) ω. The same correction at chap. ix. § 2.

7 A.U.C. 454

8 iubendamω: subendam ς: subeundam ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Licinius Calvus Stolo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Licinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patricii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacerdotes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carmen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ingenui
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ALA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECE´MVIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INGENUUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATRI´CII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PLEBES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SACRA
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: