Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ATILIUS REGULUS in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit,
et cum aliquot
proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset,
successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur,
id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est,
in
quibus inter causas petendi successoris erat1 quod agellus eius a mercennariis desertus esset.
quaerente deinde
Fortuna ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo
[p. 556]
proderetur,
arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo,
Lacedaemoniorum duce,
victus proelio et captus est.
res
deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere
gestas deformaverunt naufragia classium.
tib.
Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est.
M'.
Valerius Maximus P.
Sempronius Sophus2 censores cum senatum legerent,
xvi senatu moverunt.
lustrum condiderunt,
quo censa sunt civium capita CCXCVII nccxcvii.
Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum ut de
pace,
et si eam non posset impetrare,
de commutandis
captivis ageret,
et iureiurando adstrictus rediturum se
Carthaginem,
si commutari captivos non placuisset,
utrumque negandi auctor senatui3 fuit,
et cum fide custodita reversus esset,
supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto perit.