previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. eodem anno, cum satis per se ipsum1 Samnitium bellum et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis, Tarentini, sollicitos haberent patres, accessit ut et Vestinus populus Samnitibus sese coniungeret. [2] quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potiorque visa est, de qua ad senatum referrent. [3] et quamquam non nova2 res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut impunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos; [4] et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini, quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes. [5] vicit tamen pars quae in praesentia videri potuit maioris animi quam consilii; sed eventus docuit fortes fortunam iuvare. [6] bellum ex auctoritate patrum populus adversus Vestinos iussit. provincia ea Bruto, Samnium [p. 112] Camillo sorte evenit. [7] exercitus utroque ducti, et3 cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma. [8] ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum fortuna bello subtraxit; [9] iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa, longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q.4 Fabius Maximus Rullianus5 magister equitum est dictus, [10] par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius.

[11] ab altero consule in Vestinis multiplex bellum nec usquam vario eventu gestum est. nam et pervastavit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit, [12?] et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri. [13] postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira,6 quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam. [14] utriusque urbis praedam militibus, quod [p. 114] eos neque portae nec muri hostium arcuerant,7 concessit.

1 A.U.C. 429

2 non nova (or nota) duker: noua ω.

3 A.U.C. 429

4 a quo Q. P2PT2: a quo que (or a quoq.) ω: amquoq.M a quo DX: abeoquo A2.

5 Rullianus sigon. (C.I.L. i2, p. 45, A.U.C. 432. 445, plin. N. H. vii. xli. 42): rutilanus O: rutilianus MPFUHT rutulianus DLA.

6 a vol (vul-)nerum ira Madvig (cf. xxiv. xxx. 1): aut vo (uul-)nerum ira ω: ac uulnerum iraς: aut unlneratum ira M

7 A.U.C. 429

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (41 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: