previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum, omnia1 quae deinde evenerunt non in animis solum sed prope in oculis esse; [2] et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via2 victoriae possessionem pace incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere. [3] adeoque nullodum certamine inclinatis viribus post Caudinam pacem animi nutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret, [4?] et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum.

[p. 206] inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et3 Fregellae colonia necopinato adventu Samnitiumfuisse et Satricanos cum iis satis constatnocte occupata est. timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; [6] lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen4 Fregellani sustinuerunt. [7] fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum qui arma posuisset. ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta. [8] pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt.

[9] consules inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones. [10] distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant. [11] optimum visum est committere rem fortunae [p. 208] et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem5 copias educunt.

1 omnia ς: omniaque ω.

2 media lapsos via doujat (Madvig): media lapsos ω: medio lapsos Perizonius.

3 A.U.C. 434

4 multitude tamen ω: multitudo certamen (or multitudo) Madvig.

5 A.U.C. 434

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (35 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luceria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Maelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Cursor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satricani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apulia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caudinae Furcae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fregellae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), A´NULUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APU´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FREGELLAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´TRICUM
    • Smith's Bio, Anti'stius
    • Smith's Bio, Cursor
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: