Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. per id tempus parantibus utrisque se ad
[p. 212]
proelium legati Tarentini interveniunt denuntiantes1 Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent: per
utros stetisset quo minus discederetur ab armis,
adversus eos se pro alteris pugnaturos.
[2]
ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum
cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae
consumpsisset, conlocutus de re haud dubia signum
pugnae proposuit.
[3]
agentibus divina humanaque
quae adsolent cum acie dimicandum est consulibus
Tarentini legati occursare responsum exspectantes;
quibus Papirius ait:
[3]
“auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie;
auctoribus dis, ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur.”
[5]
signa inde ferre2 iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum
censeret.
[6]
Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli
remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut
expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent,
cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent,
[7?]
vociferari se in auctoritate Tarentinorum
manere nec descendere in aciem nec extra vallum
arma ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat
[p. 214]
passuros quam ut sprevisse pacis auctores Tarentinos3 videantur.
[8]
accipere se omen consules aiunt et eam
precari mentem hostibus ut ne vallum quidem
defendant.
[9]
ipsi inter se partitis copiis succedunt
hostium munimentis et simul undique adorti, cum
pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque
in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira
etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra
invasere;
[10]
et pro se quisque, non haec Furculas nec
Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus
superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam nec
vallum nec fossae arcerent memorantes,
[11?]
caedunt
pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos,
servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
nec ullum superfuisset animal,
[12]
ni consules receptui
signum dedissent avidosque caedis milites e castris
hostium imperio ac minis4 expulissent.
[13]
itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse
aut cessuros;
[14]
quin duces sicut belli ita insatiabilis
supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset5 animos,
[15]
ne desperata venia hostes caecos in [p. 216]
supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire6 optantes.
[16]
laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.