previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper [2?] scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit. nec hostes detractare visi pugnam. instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. [3] quieti aliquamdiu nec suis [p. 316] diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in1 propinquo habuere.2 [5] interea Etrusci3 lege sacrata coacto exercitu, cum vir virum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis dimicarunt; [6] tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa sint tela. gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse. [7] nihil ab ulla parte movetur fugae; cadunt antesignani, et ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. [8] ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint. ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum; [9] secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. [10] tunc vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga,4 etiam ceteri item5 [p. 318] capessere fugam. [11] ille primum dies fortuna vetere6 abundantes Etruscorum fregit opes. caesum in acie, quod roboris fuit; castra eodem impetu capta direptaque.

1 A.U.C. 444

2 habuere Anderson (ed. of Bk. IX. p. 259): habuere. nam et cum umbrorum exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam; et ad Vadimonis lacum POTDLA: M has these words and also (before Nam) the words et rurae (?): A4 the words interea res in etruria geste: P2 (or P3) F? (marg.) U have them after pugnam (u adding et after res): F3 has after pugnam (over erasure) interim ab fabio cōs in etruria res feliciter geste ad vadimonis lacum. Anderson supposes that we have here what was written as a comment on the first sentence of§ 11.

3 Interea Etrusci Walters (note): Et Etrusci Anderson: Etrusci ω.

4 dedere hi terga Walters and Conway: dedere terga ω: dederunterga 0: dederet terga TD?: dederet et terga L?: dederet (or dederat or deder_t) terga D.

5 ceteri item harant: certiorem ω: tutiores A: certiores A2 koch: ceteri certiorem Walters and Conway.

6 A.U.C. 444

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Longula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vadimonis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vir
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CI´MINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LO´NGULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UMBRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VADIMO´NIS LACUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: