previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. quo creati sunt die, eosic enim placuerat patribusmagistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, [2?] penes quem fasces erant, “die, Sp. Postumi,” inquit. qui ubi surrexit, eodem illo vultu quo sub iugum missus erat, [3?] “haud sum ignarusinquit, “consules, ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae pacis. [4] ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae sententia testis erit mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria [p. 190] sponsione obstrinxi; [5] qua tamen, quando iniussu populi1 facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus. [6] dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum. [7] interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram2 perfecta erunt. [8] vos, di immortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, [9?] at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; [10] novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.”

[11] quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset; [12] modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis. [13] cum omnes laudibus modo [p. 192] prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent,3 [14?] temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur; [15] neque se pro eo quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani poenam ullam meritos esse; neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.4

1 A.U.C. 434

2 deditionem nostram ω: deditionem nostra TDA: diditione nostra Lς.

3 A.U.C. 434

4 posseς: posset MPT: possent ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Livius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Maelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Postumius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSTI´TIUM
    • Smith's Bio, M. Li'vius
    • Smith's Bio, Mae'lius
    • Smith's Bio, Numi'ciis
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: