previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in aduersum Romani subiere. [2] principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. [3] ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est. ad ueterem portam Palati Romulus et ipse turba fugientium actus, [4] [p. 1020]arma ad caelum tollens, 'Iuppiter, tuis' inquit 'iussus auibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media ualle tendunt; [5] at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes; [6] deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori Ioui, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope seruatam urbem esse, uoueo.' [7] haec precatus, ueluti sensisset auditas preces, 'hinc' inquit, 'Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.' restitere Romani tamquam caelesti uoce iussi: ipse ad primores Romulus prouolat. [8] Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. nec procul iam a porta Palati erat, clamitans: 'uicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse uirgines rapere, aliud pugnare cum uiris.' [9] in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuuenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit Sabinos. [10] Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo uiri. et ille quidem adnuentibus ac uocantibus suis fauore multorum addito animo euadit: Romani Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: