previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus uir, ut in illa quisquam esse aetate poterat, omnis diuini atque humani iuris. [2] auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuuenum aemulantium studia coetus habuisse constat. [3] ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi exciuisset? quoue praesidio unus per tot gentes dissonas sermone moribusque peruenisset? [4] suopte igitur ingenio temperatum animum uirtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi ueterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit. [5] audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto uidebantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut ciuium quemquam praeferre illi uiro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt. [6] [p. 1028]accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meridiem uersus consedit. [7] augur ad laeuam eius capite uelato sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinauit, dextras ad meridiem partes, laeuas ad septentrionem esse dixit; [8] signum contra quo longissime conspectum oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laeuam manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus est: [9] Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo regem Romae esse, ut tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci.' [10] tum peregit uerbis auspicia quae mitti uellet. quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (45 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.421
  • Cross-references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metapontus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numa Pompilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pythagoras
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servius Tullius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Augurii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Croton
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cures
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ius
    • Harper's, Arx
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INAUGURA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LI´TUUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TEMPLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CURES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERACLEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), METAPONTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABI´NI
    • Smith's Bio, Numa Pompi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: