Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu nouo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, ui cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in ciuitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit.
[2]
et cum circa Palatium, sedem ueterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Auentinum nouae multitudini datum. additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, noui ciues.
[3]
Politorium inde rursus bello repetitum quod uacuum occupauerant Prisci Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis ne hostium semper receptaculum esset.
[4]
postremo omni bello Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, uaria uictoria pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata ualido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat.
[5]
ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Auentinum, ad Murciae datae sedes.
[6]
[p. 1052]Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium esset. id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit.
[7]
Quiritium quoque fossa, haud paruum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est.
[8]
ingenti incremento rebus auctis, cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur.
[9]
nec urbs tantum hoc rege creuit sed etiam ager finesque. Silua Maesia Ueientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri amplificata.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

