Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos, sedulo audientes secunda irae uerba, et per eos multitudinem aliam in subiectum uiae campum deduxit.
[2]
[p. 2054]ibi in contionis modum orationem exorsus 'ut omnia' inquit, 'obliuiscamini alia, ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Uolscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
[3]
an non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? uos omnibus, ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? uestras coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum?
[4]
quid eos qui audiuere uocem praeconis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo, uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
[5]
quid deinde? illud non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem uos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? bellum uobis indictum est, magno eorum malo qui indixere si uiri estis.'
[6]
ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Uolscum nomen deficeret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

