Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat.
[2]
[p. 21029] Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia ui subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque ualida imposita, metu seruitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conueniunt.
[3]
quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis uelle; et uel illi propius Iliberrim accederent uel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset;
[4]
nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos uenturum; hospitem enim se Galliae non hostem aduenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam uenisset.
[5]
et per nuntios quidem haec; ut uero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud grauate ad Poenum uenerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.