previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. Hannibali uictori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, [2] Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus, 'immo ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto' inquit, 'uictor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite, ut prius uenisse quam uenturum sciant, praecedam.' [3] Hannibali nimis laeta res est uisa maiorque quam ut eam statim capere animo posset. itaque uoluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. [4] tum Maharbal: 'non omnia nimirum eidem di dedere. uincere scis, Hannibal; uictoria uti nescis.' mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio. [5] postero die ubi primum inluxit, ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. [6] [p. 22083]iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga; adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitauerant uolnera, ab hoste oppressi sunt; [7] quosdam et iacentes uiuos succisis feminibus poplitibusque inuenerunt nudantes ceruicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire; [8] inuenti quidam sunt mersis in effossam terram capitibus quos sibi ipsos fecisse foueas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat. [9] praecipue conuertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano uiuus naso auribusque laceratis, cum manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira uersa laniando dentibus hostem exspirasset.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: