Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis ne quis egrederetur quaestionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit.
[2]
supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum
[3]
iussit publica populi Romani esse et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit.
[4]
Poenus Acerras primum ad uoluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos uidet, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam uirium erat;
[5]
[p. 23027]itaque desperata tutela urbis, ut circumuallari moenia uiderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi,
[6]
per uias inuiaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
[7]
Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque acciri nuntiassent, ne quid noui tam propinquis hostium castris Capuae quoque occurreret, exercitum ad Casilinum ducit.
[8]
Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.
[9]
hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam aduersae pugnae uenissent et aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, auertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae.
[10]
[p. 23028]ibi cum dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cauendis ac struendis in uicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Uolturnum est—eo enim diuiditur amni—occupauere idque praesidii Casilini habebant Romani.
[11]
additur et Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum compulsi.
[12]
et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat: penuria frumenti, nimium etiam ut uideretur hominum, efficiebat.

