Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit,
[2]
ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
[3]
castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore auspiciorum repetendorum causa profecto Romam.
[4]
Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Uolturnus amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant, Campanos timentium si praesidium Romanum abscessisset.
[5]
Gracchus adsidens tantum Casilino, quia praedictum erat dictatoris ne quid absente eo rei gereret, nihil mouebat, quamquam quae facile omnem patientiam uincerent nuntiabantur a Casilino;
[6]
nam et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat et stare inermes in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus praebentes.
[7]
ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris iniussu auderet—pugnandum autem esse, si palam frumentum importaret, uidebat—neque clam importandi spes esset,
[8]
[p. 23031]farre ex agris circa undique conuecto cum complura dolia complesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit ut exciperent dolia quae amnis deferret. insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt;
[9]
aequaliter inter omnes frumentum diuisum.
[10]
id postero quoque die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perueniebant;
[11]
eo custodias hostium fallebant. imbribus deinde continuis citatior solito amnis transuerso uertice dolia impulit ad ripam quam hostes seruabant. ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est et deinde intentiore custodia cautum ne quid falleret Uolturno ad urbem missum.
[12]
nuces tamen fusae ab Romanis castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur.
[13]
postremo ad id uentum inopiae est, ut lora detractasque scutis pelles, ubi feruida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus alioue animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent.
[14]
et cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal 'eone usque dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?' exclamaret;
[15]
et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum. septunces auri in singulos pretium conuenit.
[16]
fide accepta tradiderunt sese. donec omne aurum persolutum est, in uinculis habiti;
[17]
[p. 23032]tum remissi summa cum fide. id uerius est quam ab equite in abeuntes immisso interfectos. Praenestini maxima pars fuere. ex quingentis septuaginta qui in praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit: ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio—scriba is antea fuerat—redierunt.
[18]
statua eius indictio fuit, Praeneste in foro statuta, loricata, amicta toga, uelato capite, [et tria signa] cum titulo lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus qui Casilini in praesidio fuerint uotum soluisse. idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit subiectus.

