Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
senatus quo die primum est in Capitolio consultus decreuit ut quod eo anno duplex tributum imperaretur simplex confestim exigeretur,
[2]
ex quo stipendium praesens omnibus militibus daretur praeterquam qui milites ad Cannas fuissent.
[3]
de exercitibus ita decreuerunt ut duabus legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conueniendum diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur.
[4]
quae ibi legiones essent—erant autem Cannensis maxime exercitus—eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur.
[5]
ad exercitum cui ad conueniendum Cales edicta dies erat M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
[6]
[p. 23049]ad ueterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus.
[7]
taciti primo exspectauerant homines uti consul comitia collegae creando haberet; deinde ubi ablegatum uelut de industria M. Marcellum uiderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari uolebant, fremitus in curia ortus.
[8]
quod ubi sensit, consul 'utrumque' inquit 'e re publica fuit, patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci et comitia non prius edici quam is inde confecto quod mandatum est negotio reuertisset, ut uos consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime uoltis, haberetis.'
[9]
ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit. interea duumuiri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Ueneri Erycinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae.
[10]
et de trecentis equitibus Campanis qui in Sicilia cum fide stipendiis emeritis Romam uenerant latum ad populum ut ciues Romani essent; item uti municipes Cumani essent pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset.
[11]
maxime ut hoc ferretur mouerat quod quorum hominum essent scire se ipsi negabant uetere patria relicta, in eam in quam redierant nondum adsciti.
[12]
postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumi edicuntur.
[13]
[p. 23050]creatur ingenti consensu Marcellus qui extemplo magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tonuisset, uocati augures uitio creatum uideri pronuntiauerunt; uolgoque patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules facti essent, id deis cordi non esse.
[14]
in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicauit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium. mare arsit eo anno;
[15]
ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuui ad Iunonis Sospitae cruore manauere lapidibusque circa id templum pluit, ob quem imbrem nouendiale, ut adsolet, sacrum fuit; ceteraque prodigia cum cura expiata.

