previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [p. 23006] horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur. ii nondum Canusium profectum sed Uenusiae cum paucis ac semiermibus consulem inuenerunt, quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum. [2] et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. [3] nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum aduersi quicquam euenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent, [4] 'morem magis' inquit 'loquendi cum sociis seruastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam conuenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis. [5] quid enim nobis ad Cannas relictum est ut, quasi aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis uelimus? pedites uobis imperemus tamquam equites habeamus? pecuniam deesse dicamus tamquam ea tantum desit? nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. [6] legiones, equitatus, arma, signa, equi uirique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt. [7] itaque non iuuetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis. [8] ueniat in mentem, ut trepidos quondam maiores uestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum pauentes, receptos in fidem <ad> Saticulam defenderimus coeptumque propter uos cum Samnitibus bellum per centum prope annos uariante fortuna euentum tulerimus. [9] [p. 23007]adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges uestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, ciuitatem nostram magnae parti uestrum dedimus communicauimusque uobiscum. [10] itaque communem uos hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse. [11] non cum Samnite aut Etrusco res est ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne Africae quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit. [12] hunc natura et moribus immitem ferumque insuper dux ipse efferauit, pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, uesci corporibus humanis docendo. [13] his infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, uidere atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati prouinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit? [14] pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium uestra fide, uestris uiribus retentum ac reciperatum esse. [15] triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. si parem fortunae uestrae fidem habetis, nec Hannibal se uicisse sentiet nec Romani uictos esse.'

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Terentius Varro
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Columna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI ROMA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATLA´NTICUM MARE
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: