Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
Romanis quoque in Hispania legatorum regis aduentus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte altera Numidiae—Maesuli ea gens uocatur—regnantem legatos mittunt.