previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. hae clades, super aliam alia, Romam cum essent nuntiatae, ingens quidem et luctus et pauor ciuitatem cepit; sed tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commouebantur. [2] legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent, [3] darentque operam ne per metum ac desperationem hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et ut desertores de exercitu uolonum conquirerent. [4] idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat; isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio uolonum fieret iique ad signa reducerentur. haec omnia intentissima cura acta. [5] [p. 25039] Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Uolturni, M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito qui, ut quaeque naues ex Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent frumentum, [6] ipse ad Capuam regressus Q. Fuluium collegam inuenit Casilino omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam. [7] tum ambo circumsederunt urbem et Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis castris exciuerunt. [8] is quoque modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descendit. ita tria praetoria circa Capuam erecta; tres exercitus diuersis partibus opus adgressi fossa ualloque circumdare urbem parant et castella excitant modicis interuallis, [9] multisque simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo euentu pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus. [10] prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut tunc saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumuallatis ferret. [11] consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae ut, priusquam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent ut qui eorum uellent exirent a Capua suasque res secum ferrent: [12] liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent hostium futuros numero. [13] ea pronuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias dicerent minarenturque. Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones, spe aut ui aut dolo arcis Tarentinae potiundae; [14] [p. 25040]quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus. ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad eum uenerunt querentes simul orantesque; [15] quibus Hannibal magnifice respondit et antea se soluisse obsidionem et nunc aduentum suum consules non laturos. [16] cum hac spe dimissi legati uix regredi Capuam iam duplici fossa ualloque cinctam potuerunt.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (26):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: