previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Marcellus Euryalo recepto praesidioque addito una cura liber erat ne qua ab tergo uis hostium in arcem accepta inclusos impeditosque moenibus suos turbaret. [2] Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca, spe ad inopiam omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit. [3] [p. 25046]cum per aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente aduentus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique oppugnarentur Romani fecit. [4] nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato qui Achradinam tenebant castra uetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit et classis Punica litori quod inter urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii Crispino summitti a Marcello posset. [5] tumultum tamen maiorem hostes praebuerunt quam certamen; nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit; [6] satisque iam etiam in posterum uidebatur prouisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. [7] accessit et ad <haec> pestilentia, commune malum, quod facile utrorumque animos auerteret a belli consiliis. nam tempore autumni et locis natura grauibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda uis aestus per utraque castra omnium ferme corpora mouit. [8] ac primo temporis ac loci uitio et aegri erant et moriebantur; postea curatio ipsa et contactus aegrorum uolgabat morbos, ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur aut adsidentes curantesque eadem ui morbi repletos secum traherent, [9] cotidianaque funera et mors ob oculos esset et undique dies noctesque ploratus audirentur. [10] [p. 25047]postremo ita adsuetudine mali efferauerant animos, ut non modo lacrimis iustoque comploratu prosequerentur mortuos sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem exspectantium, mortuique aegros, aegri ualidos cum metu, tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent; [11] et ut ferro potius morerentur, quidam inuadebant soli hostium stationes. [12] multo tamen uis maior pestis Poenorum castra quam Romana <adfecerat; nam Romani> diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque adsuerant magis. [13] ex hostium exercitu Siculi, ut primum uidere ex grauitate loci uolgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt; [14] at Carthaginienses, quibus nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad internecionem omnes perierunt. [15] Marcellus, ut tanta uis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, infirmaque corpora tecta et umbrae recreauerant; multi tamen ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achradina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Himilco
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippocrates
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SYRACU´SAE
    • Smith's Bio, Himilco
    • Smith's Bio, Hippo'crates
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: