previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam deuexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure; [2] ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque hinc sacra profanaque omnia uolgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, uertit. [3] uisebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet. [4] [p. 25070] legationes omnium ferme ciuitatium Siciliae ad eum conueniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciuerant aut redierant in amicitiam ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat ut uicti a uictore leges acceperunt. [5] erant tamen haud paruae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius nouus ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis HippacritanusMuttinen populares uocabant—, uir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. [6] huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita peruagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit, [7] ut breui tempore totam Siciliam impleret nominis sui nec spes alia maior apud fauentes rebus Carthaginiensium esset. [8] itaque inclusi ad <id> tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra. [9] quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias mouit et ab hoste quattuor ferme milium interuallo consedit, quid agerent pararentue exspectaturus. [10] sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consilioue dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu inuectus. [11] [p. 25071]postero die prope iusto proelio compulit hostes intra munimenta. inde reuocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos reuocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent. [12] id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi modum facere, degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab senatu populoque? [13] is perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur et secunda pugnae fortuna euenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libyphoenices
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muttines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Siculorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syracusae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Artes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Himera
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROVI´NCIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AGRIGENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERACLEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HI´MERA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LIBYPHOENI´CES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SYRACU´SAE
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
    • Smith's Bio, Mu'tines
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: