Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
consules cum ambo Apuliam prouinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque prouincias. Sulpicio Macedonia euenit isque Laeuino successit.
[2]
Fuluius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogatiua Uoturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium <consules dixit.
[3]
[p. 26040]cum ad Manlium>, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis uenit,
[4]
petitque ut pauca sua uerba audiret centuriamque quae tulisset suffragium reuocari iuberet.
[5]
erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum ualetudinem excusauit:
[6]
impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi;
[7]
proinde si uideretur ei, redire in suffragium Uoturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae;
[8]
uixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse,
[9]
tum Torquatus 'neque ego uestros' inquit 'mores consul ferre potero neque uos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.'
[10]
tum centuria et auctoritate mota uiri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Uoturiam seniorum citaret:
[11]
[p. 26041]uelle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Uoturiae senioribus, datum secreto in Ouili cum iis conloquendi tempus.
[12]
seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique nouum aliquem aduersus Poenos consulem creari uellent, M. Ualerio Laeuino; egregie aduersus Philippum regem terra marique rem gessisse.
[13]
ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Ualerium absentes consules dixerunt. auctoritatem praerogatiuae omnes centuriae secutae sunt.
[14]
eludant nunc antiqua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium ciuitas quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes grauiores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.
[15]
centuriam uero iuniorum seniores consulere uoluisse quibus imperium suffragio mandaret, uix ut ueri simile sit parentium quoque hoc saeculo uilis leuisque apud liberos auctoritas fecit.

