previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, [2] principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda seruitute bello adfligi; [3] inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium uictoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset; [4] si ab inferis exsistat rex Hiero fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in uestibulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae uisurus sit?— haec taliaque cum ad inuidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreuerunt patres: [5] [6] [p. 26059] acta M. Marcelli quae is gerens bellum uictorque egisset rata habenda esse, in reliquum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laeuino ut quod sine iactura rei publicae fieri posset fortunis eius ciuitatis consuleret. [7] missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem uti rediret in curiam et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est; [8] legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac leuandae calamitatis causa dixissent ueniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. potens senatus consulto consul clementer appellatos eos dimisit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (12 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.28
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: