previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; [2] in quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, [3] edixerunt consules ut priuatim ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. [4] [p. 26064]ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. [5] per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac uastam habere. tecta hostes incendisse, seruos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam paruo aere emendo, nunc remiges imperando; [6] si quid cui argenti aerisue fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant nulla ui nullo imperio cogi posse. bona sua uenderent; in corpora quae reliqua essent saeuirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse. [7] haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. [8] spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam <et> expediendam usi sunt. [9] senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, uerterunt orationem eo ut dicerent priuatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse; [10] [p. 26065]nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos nauales socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: