previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam amisso scribit: [2] ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem uictoria Hannibalem contuderit, ire aduersus eum, breuem illi laetitiam qua exsultet facturum. [3] [p. 27004]et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor in futurum erat: [4] consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. [5] addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractauit Hannibal, ut signa portis efferri uidit. ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. [6] ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti; diu pugna neutro inclinata stetit. [7] ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. [8] [p. 27005]nouum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque; sed nox incerta uictoria diremit pugnantes. [9] postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium aduersus prodit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremauere suos. [10] nocte insequenti Hannibal silentio mouit castra et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione, tribuno militum, uestigiis institit sequi. ad Uenusiam adeptus eum est. [11] ibi per dies aliquot cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna et ferme omnia Romanis secunda fuere. [12] inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moueret locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: