previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem et Corinthum agrumque nobilissimae fertilitatis effuse uastauit. [2] [p. 27070]fama eius rei Philippum ab ludis exciuit; raptimque cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros grauesque praeda ut qui nihil tale metuerent adortus Romanos compulit in naues. [3] classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit: Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, uictoriae partae fama auxerat, [4] laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequauerat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est ciuitatibus liberis; [5] praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. uagabatur autem cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, [6] et summittendo se in priuatum fastigium quo minus conspectus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis uanam ostendisset, totam in suam licentiam uerterat. [7] neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed uim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et uiris et parentibus erat moram incommoda seueritate libidini regiae fecisse; [8] uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat. [9] [p. 27071] per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat eiciendum. [10] Cycliadaspenes eum summa imperii eratAchaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis quos Romanum quoque aduersus se mouisse bellum credebant. [11] profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.5
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larisus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nemea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polycratia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicyon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arato
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cycliadas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dymaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eleus
    • Harper's, Nemea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NE´MEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACHA´IA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORINTHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DYME
    • Smith's Bio, Cycli'adas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: