previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. [p. 27077] post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. [2] C. Terentius Uarro in Etruriam pro praetore missus ut ex ea prouincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat; [3] et L. Manlius trans mare legatus iret uiseretque quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat quod maximo coetu Graeciae celebraretur, [4] ut si tuto per hostem posset adiret id concilium ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini ciues relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum Romanum. [5] quia periculosissimus annus imminere uidebatur neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes uersi quam primum eos sortiri prouincias et praesciscere quam quisque eorum prouinciam, quem hostem haberet uolebant. [6] de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu [7] actum est principio facto a Q. Fabio Maximo; inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Liuio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat. [8] itaque is magis implacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes ne crescendi ex se inimico collegae potestas fieret. [9] [p. 27078] uicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. [10] prouinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diuersae extremis Italiae finibus, alteri aduersus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia aduersus Hasdrubalem quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta; [11] exercitum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset addito urbano eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus: [12] cui Bruttii prouincia euenisset, nouis legionibus urbanis scriptis utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; [13] relictum a consule exercitum Q. Fuluius proconsul acciperet eique in annum imperium esset. [14] et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutauerant prouinciam, pro Tarento Capuam mutauerunt; legio una data cui Fuluius proximo anno praefuerat.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: