previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam uenit; isque cum agmine captiuorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit. [2] postero die in senatum introductus captam Carthaginem caput Hispaniae uno die, receptasque aliquot urbes quae defecissent nouasque in societatem adscitas exposuit; [3] ex captiuis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Ualeri Messallae. maxime mouit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, uix Hannibali atque eius armis obsistentem. [4] productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decreuit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus uenerat nauibus redire in Hispaniam iussit. [5] —Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint, [6] [p. 27016]quod mihi minus simile ueri uisum est annum integrum Scipionem nihil gerendo in Hispania consumpsisse. [7] Q. Fabio Maximo quintum Q. Fuluio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus prouincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fuluius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. [8] M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti prouincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Ueturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. exercitus ita per prouincias diuisi: [9] Fuluio duae legiones quas in Sicilia M. Ualerius Laeuinus haberet, Fabio, quibus [10] in Etruria C. Calpurnius praefuisset: urbanus exercitus ut in Etruriam succederet: C. Calpurnius eidem praeesset prouinciae exercituique: Capuam exercitumque quem Q. Fuluius habuisset T. Quinctius obtineret: [11] [p. 27017]C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore prouinciam exercitumque qui tum Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae; [12] M. Ualerio cum L. Cincioiis quoque enim prorogatum in Sicilia imperiumCannensis exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legionibus Cn. Fului superessent iussi. [13] conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fului exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant. [14] C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Uolso eam prouinciam obtinuerat decretae. [15] P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae: [16] cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Ualerium Laeuinum traicere aut mittere seu L. Cincium seu M. Ualerium Messallam uellet. [17] [p. 27018]nec de Hispania quicquam mutatum nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec reuocati ab senatu forent prorogatum imperium est. ita prouinciae exercituumque in eum annum partita imperia.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (40 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: