previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. ceterum transportati milites in Siciliamet erant maior pars Latini nominis sociorumqueprope magni motus causa fuere; adeo ex paruis saepe magnarum momenta rerum pendent. [2] [p. 27021]fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus stipendiis se exhaustos esse; [3] quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi ciuem qui ab Romano miles lectus sit quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium uerius quam in militiam ablegari. [4] octauum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum ante quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens uiribus, excedat. [5] si ueteres milites non redeant in patriam, noui legantur, breui neminem superfuturum. itaque quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perueniant, negandum populo Romano esse. [6] si consentientes in hoc socios uideant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos: aliter nunquam uiuo Hannibale sine bello Italiam fore. haec acta in conciliis. triginta tum coloniae populi Romani erant; [7] ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negauerunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. [8] [p. 27022]noua re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio uellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent; [9] non enim detractationem eam munerum militiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse. [10] redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, [11] inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendae causa missos. quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset. [12] consulerent igitur de integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali uictoriae esse. [13] cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quid donum renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum quid noui consuleret, ubi nec miles qui legeretur nec pecunia quae daretur in stipendium esset. [14] [p. 27023]cum obstinatos eos uiderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pauor animis hominum est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret: idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (36 total)
  • Cross-references to this page (31):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Narnia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nepete
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Setia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessa Aurunca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sutrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carseoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coloni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Interamna
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIN´GULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLO´NIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI PLEBE´II
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA FUCENSIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´RDEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARSE´OLI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ITA´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NA´RNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NE´PETE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SE´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SORA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SU´TRIUM
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Sexti'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: