previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. magnificumque id Syphacinec erat aliteruisum duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes uenisse. [2] utrumque in hospitium inuitat, et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates uoluisset, contrahere in conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, [3] [p. 28037] Scipione abnuente aut priuatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. [4] illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa uideretur, ut in animum induceret ad easdem uenire epulas haud abnuit, cenatumque simul apud regem est; [5] eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal quia ita cordi erat regi accubuerunt. [6] tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit. [7] mirabiliorem sibi eum congresso coram uisum prae se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; [8] eam artem illi uiro ad conciliandos animos esse. [9] itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. [10] [p. 28038]non peregrinabundum neque circa amoenas oras uagantem tantum ducem Romanum, relicta prouincia nouae dicionis relictis exercitibus, duabus nauibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem. [11] hoc eum iam pridem uolutare in animo, hoc palam fremere quod non quemadmodum Hannibal in Italia sic Scipio in Africa bellum gereret. [12] Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saeuis in alto iactatus uentis die quarto Nouae Carthaginis portum tenuit.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: