previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. profectus in Siciliam est triginta nauibus longis, uoluntariorum septem ferme milibus in naues impositis. [2] et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares uenit. ex iis eum sibi sumpsit quem L. Ueturius consul habuerat: [3] Metello ut quibus praefuisset legionibus iis praeesset, facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit. et praetores diuersi in prouincias profecti. [4] et quia pecunia ad bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare uersam uendere quaestores iussi, indicio quoque permisso qui ager ciuis Campani fuisset, uti is publicus populi Romani esset; [5] indici praemium constitutum, quantae pecuniae ager indicatus esset pars decima. [6] et Cn. Seruilio praetori urbano negotium datum ut Campani ciues, ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent, animaduerteretque in eos qui alibi habitarent. [7] [p. 28097] eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula, ubi hibernarat, iuuentute lecta in classem imposita in Italiam triginta ferme rostratis nauibus et multis onerariis duodecim milia peditum duo ferme equitum traiecit, [8] Genuamque nullis praesidiis maritimam oram tutantibus repentino aduentu cepit. inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem adpulit. [9] IngauniLigurum ea gens estbellum ea tempestate gerebant cum Epanteriis Montanis. [10] igitur Poenus Sauone oppido Alpino praeda deposita et decem longis nauibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis adtuendam maritimam oram quia fama erat Scipionem traiecturum, [11] ipse societate cum Ingaunis quorum gratiam malebat composita Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies ad famam nominis eius Gallis undique confluentibus. [12] ea <res> litteris cognita Sp. Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati si par aliud inde bellum duce tantum mutato oreretur, curam ingentem accendit patribus. [13] itaque et M. Liuium proconsulem ex Etruria uolonum exercitum admouere Ariminum iusserunt, et Cn. Seruilio praetori negotium datum ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones imperio cui uideretur dato ex urbe duci iuberet. M. Ualerius Laeuinus Arretium eas legiones duxit. [14] [p. 28098] iisdem diebus naues onerariae Poenorum ad octoginta circa Sardiniam ab Cn. Octauio, qui prouinciae praeerat, captae; eas Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas, Ualerius praedam Etruscam Ligurumque et Montanorum captiuos Carthaginem portantes captas tradit. in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. [15] pestilentia incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum exercitum super morbum etiam fames adfecit. [16] [p. 29001] propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique aram condidit dedicauitque cum ingenti rerum ab se gestarum titulo Punicis Graecisque litteris insculpto.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (50 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.42
  • Cross-references to this page (43):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ligures.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Octavius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pestis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Servilius Caepio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Savo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ariminum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arretium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Epanterii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Genua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ingauni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRA´RIAE LEGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALPES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), APENNI´NUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASTRA HANNI´BALIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EPANTE´RII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GE´NUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INGAUNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LIGU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VADA SABBATA
    • Smith's Bio, Cae'pio
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Laci'nia
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Mago
    • Smith's Bio, Metellus
    • Smith's Bio, Octavius
    • Smith's Bio, Salina'tor, Li'vius
    • Smith's Bio, Servi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: