previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. extremo aestatis eius qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximus filius legatus ab M. Liuio consule Romam ad senatum nuntiasset consulem satis praesidii Galliae prouinciae credere L. Porcium cum suis legionibus esse, [2] decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, patres non M. Liuium tantum redire ad urbem sed collegam quoque eius C. Claudium iusserunt. [3] id modo in decreto interfuit quod M. Liui exercitum reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in prouincia iusserunt. [4] [p. 28019]inter consules ita per litteras conuenit ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita quamquam ex diuersis regionibus conuenirent uno tempore ad urbem accederent; Praeneste qui prior uenisset, collegam ibi opperiri iussus. forte ita euenit ut eodem die ambo Praeneste uenirent. [5] inde praemisso edicto ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obuiam effusa ad urbem accessere. [6] non salutabant modo uniuersi circumfusi, sed contingere pro se quisque uictrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant quod eorum opera incolumis res publica esset. [7] in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se gestis postulassent ut pro re publica fortiter feliciterque administrata et dis immortalibus haberetur honos et ipsis triumphantibus urbem inire liceret, [8] se uero ea quae postularent decernere patres merito deorum primum, dein secundum deos consulum responderunt; [9] et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne cum bellum communi animo gessissent triumphum separarent, ita conuenit, [10] quoniam et in prouincia M. Liui res gesta esset et eo die quo pugnatum foret eius forte auspicium fuisset et exercitus Liuianus deductus Romam uenisset, Neronis deduci de prouincia non potuisset, ut M. Liuium quadrigis urbem ineuntem milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inueheretur. [11] ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat tantum honore collegae cesserat, gloriam auxit. [12] [p. 28020]illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra aduersus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset. [13] ita unum consulem pro utraque parte Italiae aduersusduos ducesduos imperatores hinc consilium suum hinc corpus opposuisse. [14] nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem; Hasdrubalem uero qua alia re quam aduentu eius obrutum atque exstinctum esse? [15] itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis si uellet equis: uno equo per urbem uerum triumphum uehi, Neronemque etiamsi pedes incedat uel parta eo bello uel spreta eo triumpho gloria memorabilem fore. [16] hi sermones spectantium Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt. pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta milia aeris. [17] militibus M. Liuius quinquagenos senos asses diuisit; tantundem C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus cum ad exercitum redisset. [18] notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium quam in consulem suum iactata; [19] [p. 28021] equites L. Ueturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse laudibus hortatosque esse plebem ut eos consules in proximum annum crearent; [20] adiecisse equitum praerogatiuae auctoritatem consules postero die in contione quam forti fidelique duorum praecipue legatorum opera usi essent commemorantes.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (24):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: