previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. haec quamquam partim uera partim mixta eoque similia ueris iactabantur, tamen uicit Q. Metelli sententia qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit: [2] qui enim conuenire quem modo ciuitas iuuenem admodum unum reciperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creauerit consulem, spe destinauerit Hannibalem ex Italia retracturum, [3] Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum ex prouincia reuocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quererentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor quod legato pepercisset insimulari posset? [4] sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia prouincia sorti euenisset, triduo proximo in prouinciam proficisci: consules decem legatos quos iis uideretur ex senatu legere quos cum praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem; [5] cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea quae Locrenses facta quererentur iussu aut uoluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de prouincia decedere iuberent; [6] [p. 29043]si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobus legatis quos maxime idoneos praetor censuisset in Africam proficiscerentur, [7] tribuni atque aedilis qui reducerent inde Scipionem, legati qui exercitui praeessent donec nouus imperator ad eum exercitum uenisset: [8] si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque uoluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio maneret bellumque ut proposuisset gereret. [9] hoc facto senatus consulto, cum tribunis plebis actum est aut compararent inter se aut sorte legerent qui duo cum praetore ac legatis irent: [10] ad collegium pontificum relatum de expiandis quae Locris in templo Proserpinae tacta ac uiolata elataque inde essent. [11] tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis plebis datus est quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio aut iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent, ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. prius Locros ire quam Messanam consilium erat.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: