previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. uenientibus iis Syracusas Scipio res, non uerba ad purgandum sese parauit. exercitum omnem eo conuenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. [2] quo die uenerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem naualemque exercitum, non instructos modo sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem naualis pugnae ostendit; [3] tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum uisendum praetor legatique ducti. [4] tantaque admiratio singularum uniuersarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu uinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, [5] iuberentque quod di bene uerterent traicere et spei conceptae quo die illum omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere; [6] adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam uictoriam non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent. [7] [p. 29047] Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est uentum extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt: postea cum saepius producerentur, iam senescente inuidia molliebantur irae; [8] et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis fauorem ad uolgum conciliabat. [9] mortuus tamen prius in uinclis est quam iudicium de eo populi perficeretur. hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis uotiuis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam quos pretio corruperat aliquot locis urbem incendere ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem; [10] patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto. [11] [p. 29048] de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni classem exercitum ducemque uerbis extollentes effecerunt ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos in Africam secum traiceret, [12] quos prouinciae relinqueret praesidio.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: