previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captiuis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohauerat permunit. [2] Carthaginienses non breui solum sed prope uano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; [3] id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum uis. [4] qui ubi in castra Romana et in praetorium peruenerunt more adulantiumaccepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erantprocubuerunt. [5] conueniens oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores. [6] ueniam ciuitati petebant ciuium temeritate bis iam euersae, incolumi futurae iterum hostium beneficio; [7] imperium ex uictis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter seruire imperaret quae uellet. [8] [p. 30030] Scipio et uenisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli euentu auctam, uictoriam se non pacem domum reportaturum esse; [9] tamen cum uictoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. [10] leges pacis se has dicere: captiuos et perfugas et fugitiuos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant; [11] naues longas praeter uiginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium. [12] —pecuniae summam quantam imperauerit parum conuenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum inuenio. [13] —'his condicionibus' inquit 'placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos.' [14] ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam traiceret, [15] legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem captiuos perfugasque et fugitiuos quo impetrabilior pax esset.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Laelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seniores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tynes.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthaginienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO
    • Smith's Bio, Lae'lius
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: