previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem uacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset: [2] locum nimirum non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis uatem qui nuper decessisset Q. Fabium haud frustra canere solitum grauiorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset. [3] nec Scipioni aut cum Syphace inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, aut <cum> tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, [4] sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, uixdum iuuene imperatore, [5] [p. 30049] qui senex uincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas uix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuuias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem. [6] multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus uallaribusque insignes coronis, peruagatos capta castra captas urbes Romanas. [7] non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. [8] has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal uelut ad supremum certamen comparati duces. [9] iis quoque quibus erat ingens in Scipione fiducia et uictoriae spes quo magis in propinquam eam imminebant animis eo curae intentiores erant. [10] haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, [11] [p. 30050]paenitebat, modo cum respicerent bis sese acie uictos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius uirtute et consilio Scipionis facta, uelut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Semilixa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statorius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exuvias
    • Smith's Bio, Stato'rius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: