previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. [p. 10042]

Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae, nec gloria magis rerum, [2] quae ingens erat, quam concordia inter se clari. quae ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen interuenisse reor, [3] patriciis tendentibus ut FabiusinEtruriam extra ordinem prouinciam haberet, plebeiis auctoribus Decio ut ad sortem rem uocaret. [4] fuit certe contentio in senatu et, postquam ibi Fabius plus poterat, reuocata res ad populum est. in contione, ut inter militares uiros et factis potius quam dictis fretos, pauca uerba habita. [5] Fabius, quam arborem conseuisset, sub ea legere alium fructum indignum esse dicere; se aperuisse Ciminiam siluam uiamque per deuios saltus Romano bello fecisse. [6] quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum aduersarium se, non socium imperii legissesensim exprobratet inuidisse Decium concordibus collegis tribus. [7] postremo se tendere nihil ultra quam ut, si dignum prouincia ducerent, in eam mitterent; in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. [8] [p. 10043]P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad magnos honores esset; [9] postquam ipsa uirtus peruicerit ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem uertantur. [10] omnes ante se consules sortitos prouincias esse: nunc extra sortem Fabio senatum prouinciam dare,—si honoris eius causa, [11] ita eum de se deque re publica meritum esse ut faueat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat. [12] cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro superuacaneo atque inutili habeatur? [13] gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; uelle et P. Decium gloriari; et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens nouum ex improuiso incendium daret, eum se exstincturum. [14] postremo se collegae honores praemiaque concessurum uerecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum. [15] et si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius quam patres gratificentur. [16] Iouem optimum maximum deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega dent si eandem uirtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint. [17] certe et id natura aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit. [18] Fabius nihil aliud precatus populum Romanum quam ut, priusquam intro uocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam senatus prouincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (10 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: