previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles' clamitans, [2] 'signum.' quod ubi uidere, ipsum Camillum, iam ad munera corporis senecta inualidum, uadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato 'sequere imperatorem' pro se quisque clamantes. [3] emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos antesignanos; [4] ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum. [5] nec uis tantum militum mouebat, excitata praesentia ducis, sed quod Uolscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli forte oblata species; [6] ita quocumque se intulisset uictoriam secum haud dubiam trahebat. maxime id euidens fuit, cum in laeuum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu suo proelium restituit, ostentans uincentem ceteram aciem. [7] iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis uictoriam quam proelium diremit. [8] signo deinde receptui dato nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum; Latini namque et Hernici relictis Uolscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti euentus; [9] [p. 6015]Uolsci ubi se desertos ab eis uidere quorum fiducia rebellauerant, relictis castris moenibus Satrici se includunt; quos primo Camillus uallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus. [10] quae postquam nulla eruptione impediri uidet, minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo tam lentae spei uictoriam exspectaret, cohortatus milites ne tamquam Ueios oppugnantes in opere longinquo sese tererent, uictoriam in manibus esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Uolsci abiectis armis sese dediderunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Satricum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signifer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hernici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imber
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERREX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIGNA MILITARIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HE´RNICI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: