Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. septimum primum pilum iam Tullius ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, uir factis nobilior.
[2]
is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium,
[3]
imperiis oboedientissimum militem, 'si licet, dictator' inquit, 'condemnatum se uniuersus exercitus a te ignauiae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis orauit me ut suam causam apud te agerem.
[4]
equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos uirtute culpam nostram corrigere et abolere flagitii memoriam noua gloria patereris.
[5]
etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam profectae postea a Ueiis uirtute reciperauere. nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra;
[6]
[p. 7020]quamquam de gloria uix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster—quod aegrius patimur—exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.
[7]
quid enim aliud esse causae credamus, cur ueteranus dux, fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas? utcumque enim se habet res, te de nostra uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est.
[8]
sin autem non tuum istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribus—quae si, ut uos uestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat,
[9]
quis tandem suscenseat?—milites nos esse non seruos uestros, ad bellum non in exsilium missos; si quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dignum sit, pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris acturos.
[10]
haec dicta sint patribus. te, imperator, milites tui oramus ut nobis pugnandi copiam facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi lauream insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iouis optimi maximi templum gratantes ouantesque adire.'
[11]
orationem Tulli exceperunt preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

