previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit. adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. [2] itaque trepidatum Romae est, et primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad conparandum de integro bellum Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine. [3] id quia inaugurate Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. [4] ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, 'agedum' inquit, 'divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego mente concipio'. cum ille in augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui hoc animo agitavi' inquit, 'te novacula cotem discissurum; cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt'. tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. [5] statua Atti capite velato, quo in loco [p. 44] res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. [6] auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. [7] neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent— [8] posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant, appellati sunt , quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.35
  • Cross-references to this page (28):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luceres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ramnenses, sive Ramnes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sabini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Tarquinii Prisci
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Titienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Accius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Augures
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Augurii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Auspicato
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centuriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Harper's, Navius, Attus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BIDENTAL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PU´TEAL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABI´NI
    • Smith's Bio, Libo, Scribo'nius
    • Smith's Bio, Na'vius, Attus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: