previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. Tarquinium moribundum cum, qui circa erant, excepissent, illos fugientes lictores conprehendunt. clamor inde concursusque populi, mirantium, quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eicit. simul quae curando vulneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo conparat, simul, si destituat spes, alia praesidia molitur. [2] Servio propere accito cum paene exanguem virum ostendisset, dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat. ' [3] tuum est' inquit, 'Servi, si vir es, regnum, non eorum, qui alienis manibus pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere, [p. 48] qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt. nunc te illa caelestis excitet flamma, nunc expergiscere vere. et nos peregrini regnavimus; qui sis, non unde natus sis, reputa. si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere.'

[4] cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versashabitabat enim rex ad Iouis Statorispopulum Tanaquil adloquitur. [5] iubet bono animo esse: sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum vulnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere prope diem ipsum eos visuros; interim Servio Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse. [6] Servius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. itaque per aliquot dies, cum iam expirasset Tarquinius, celata morte per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit. tum demum palam factum est conploratione in regia orta. Servius praesidio firmo munitus primus iniussu populi voluntate patrum regnavit. [7] Anci liberi iam tum, cum conprensis sceleris ministris ut vivere regem et tantas esse opes Servi nuntiatum est, Suessam Pometiam exulatum ierant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (30 total)
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servius Tullius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessa Pometia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tanaquil
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Trabea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Domus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXSI´LIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSA POME´TIA
    • Smith's Bio, Iu'piter or Iu'piter Conciliatrix
    • Smith's Bio, Tarqui'nius
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • William Gardner Hale, The Art of Reading Latin: How To Teach It, 7
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: